- CYTHERA
- I.CYTHERAnumerô plurali etiam, urbs Cypri Episcopalis sub Archiepiscopo Constantiae, in Ora Boreali, vulgo Cithira, nunc pagus. Ferrar.II.CYTHERAolim oppid. nunc pagus Cypri, Conucha.III.CYTHERAorum, insula in ora Peloponnesi contra Cretam, ut scribit Strabo, quinque mill. pass. a Maleae promontorio, 15. milliar. ab Aegialia, 45. ab ora proximiori Cretae distans, hodie Cerigo Sophiano. A Sinane Cigala Archipelagi YPharos et specula Turcarum vocata. Olim Spartanorum propugnaculum et receptaculum navium, quae ex Aegypto et Libya redibant. Veneti tum dedicata. Virg. l. 10. Aen. v. 51.Est Amathus, est celsa mihi Paphos, atque Cythera.Ovid. l. 4. Fast. v. 286.Deserit, et Veneri sacra Cythera petit.Inde Venus ipsa Cytherea. Virg. l. 1. Aen. v. 261.Parce metu Cytherea, manent immota tuorumFata tibi. ---- - --Sic dicta--- Ο῞τι προσέκυρσε Κυθήροις.teste Hesiodô, Θεογον. v. 198. id est, quia e mari emergens ad Cythera primum appulit. Hic Venus, ut in Cypro, Armata fuit. Pausan. in Laconicis, Α῞υτη δέ ἡ θεὸς ξόανον ὡπλισμένον. Cythera dici vult Steph. ἀπὸ Κυθήρου τοὺ φοίνικος. Sed Cytherus ille Phoenix, cum aliunde non sit notus, tam Cytheram insulam quam Cithaeronem Boeotiae montem celebrem Phoenices appellâsse putat Borhartus ὁ μέγας, l. 1. Chanaan, c. 22. a Gap desc: Hebrew cethera, i. e. a petris. Chaldaeus Interpres, ubi de cuniculis, Proverb. c. 30. v. 26. Faciunt sibi domicilium in petris, Nam ut Boeoriae Cithaeron (de quo supra) ita Cythera insula Scopulis scatet. Mercator in Cytheru: Oppidum habet eiusdem nominis (in colle) ac multos portus. sed parum tutos, atque circa ipsam insulam sparsi sunt plures scopuli. Proinde apud Eustath. in 3. Iliad. Cythera, inquit, quidam eandem esse insulam volunt cum Granve, quia Κραναὸς asperum sonat et confragosum. Quin et purpurae, quae petrosis et calculosis locis maxime gaudent, circa hauc insulam multae fuerunt, unde et Porphyris et Porphyrusa dicta est: Plin. l. 4. c. 12. Cythera cum oppido antea Porphyris appellata. Aristoteles apud Stephanum, Ε᾿καλεῖτο δὲ Πορφυροῦςτα διὰ τὸ κάλλος τὸ παρὰ τῶ πορφυρῶν, i. c. Eustathiô interprete διὰ τὸ καλλίςτας ἔχειν πορφύρας; quas purpuras, quod scopulis aut calculis plurimum gaudere diximus, Plinius idem testatur his verbis, l. 5. c. 1. Ebori, citroque Cylvae exquiruntur, omnes scopuli Coetuli muricibus ac purpuris. Et l. 9. c. 37. Purpurae calculosae appellantur a calculo maris mire apto conchyliis. Oppian. l. 1. Halieut. 1 v. 314.Πολλὰ μὲν εν πέτρησι, τὰ δ᾿ εν ψαμάθοησι νέμονται,Multa quidem in petris, quaedam nascuntur arenis.Nic. Lloyd. Est prima Archipelagi Insul versus Occasum, sub Venetis. Circuitus est 60. milliar, circiter, Tomas. Porcaccio. Portum habet Delphinum, in parte Australi. Coeterum Proveditorem ibi Veneti habent, et arcem; unde sereno caelô Candia Insul prospici potest. Mediô itinere exigua Insul. est Cetrgoto, ad Nobilem Cythereum Macarioti pertinens. in qua nihil praeter silvestres carpas. In ipsa ucro Cythera generosae vites, et probae notae falcones, praeter alia, leporum, coturnicum, turturum imprinis vim ingentem, reperiuntur. Ibidem regiae Menclai rudera, et rupem in cameram excavatam, quam Balneum Helenae incolae vocent, ostendi, refert Iac. Sponius ubi supra, Part. i. p. 164.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.